NAZARATUS

NAZARATUS
NAZARATUS
Assyrius, memoratus Alexandro, apud clementem l. 1. Strom. Pythagorae, inter alios, in Aegypto, Praeceptor fuit: quem Ezechielem Prophetam fuisse quidam asserunt: de qua sententia, ita Ioh. Seldenus Synt. 2. de diis Syris c. 1. Certe, in quit, accuratissima Chronologia, Ezechielem et Pythagoram inter 50 et 52. Olympiadas simul floruisse docet. Ideo et Nazaratus ille quin Ezechiel fuerit, non adversatur temporis ratio, et is est ipse Ζάβρατος, qui a Malcho, in Puthagorae vita, appeliatur eius Praeceptor. Nec Conr. Rittershusius alibi, quam in Nazarato, Zabratum ibi quaerere debuit. Corruptusigitur est, aut Malehi, i. e. Porphyii (Nec enim alius is Auctor est, quod ex Eunapii vita Porphyrii et l. 3. Cyrills advers. Iulianum, unde et Malchum Rittersbusianum, et emendes et augeas, facile deprehendimus) aut Clementis codex. Reseribe igitur aut in Malcho Ναζάρατον, aut in clemente Ζάβρατον. Malim Clementem emendes. Nam Ζαράτας Pythagorae Praeceptor memeratur apud Plut. in περὶ τῆς εν τιμαίῳ ψυχογονίας. Anne Zaradum voluêre Scriptores illi? i. e. Zoroastrem Magum: qui Zarades etiam dictus
est. Testes sunt luculentissimi, Theodoretus Serm. 9. et Agathias Hist. 2. Certe Pythagoram, Zoroastris sectatorem plerique, ut docet Apuleius, sunt arbitrati, atque illum, cuius doctrinam amplectebatur Philosophus, Praeceptorem eius posteritas forsan astimabat. Audire Zoroastrem non potuit, quippe eô aliquot saeculis posterior. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 3. c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”